Wednesday, May 4, 2011

53. Hercules Infans




Dī grave supplicium sūmunt dē malīs, sed iī quī lēgibus deōrum pārent, etiam post mortem cūrantur. Illa vītā dīs erat grātissima quae hominibus miserīs ūtilissima fuerat. Omnium autem praemiōrum summum erat immortālitās. Illud praemium Herculī datum est.

Herculis pater fuit Iuppiter, māter Alcmēna, et omnium hominum validissimus fuisse dīcitur. Sed Iūnō, rēgīna deōrum, eum, adhūc īnfantem, interficere studēbat; nam eī et Herculēs et Alcmēna erant invīsī. Itaque mīsit duās serpentīs, utramque saevissimam, quae mediā nocte domum Alcmēnae vēnērunt.

Ibi Herculēs, cum frātre suō, nōn in lectulō sed in scūtō ingentī dormiēbat. Iam audācēs serpentēs adpropinquāverant, iam scūtum movēbant. Tum frāter, terrōre commōtus, magnā vōce mātrem vocāvit, sed Herculēs ipse, fortior quam frāter, statim ingentīs serpentīs manibus suīs rapuit et interfēcit.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

Tuesday, May 3, 2011

337. Caesar in Gaul




Caesar bellum in Gallia septem annōs gessit. Prīmō annō Helvētiōs vīcit, et eōdem annō multae Germanōrum gentēs eī sēsē dēdidērunt. Multōs iam annōs Germānī Gallōs vexābant et ducēs Germānī cōpiās suās trāns Rhēnum saepe trādūcēbant. Nōn singulī veniēbant, sed multa milia hominum in Galliam contendēbant. Quā dē causā prīncipēs Galliae concilium convocāvērunt atque statuērunt legates ad Caesarem mittere.

Caesar, simul atque hunc rūmōrem audīvit, cōpiās suās sine morā coēgit. Primā lūce fortiter cum Germanīs proelium commīsit. Tōtum diem ācriter pugnātum est. Caesar ipse ā dextrō cornū aciem dūxit. Magna pars exercitūs Germānī cecidit. Post magnam caedem paucī multa milia passuum ad flūmen fūgērunt.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

294. Germanorum Dux




Ille fortis Germanōrum dux suōs convocāvit et hōc modō animōs eōrum cōnfirmāvit. "Vōs, quī in his fīnibus vīvitis, in hunc locum convocāvī quia mēcum dēbētis istōs agrōs et istās domōs ab iniūriīs Romānōrum līberāre. Hoc nōbis nōn difficile erit, quod illī hostēs hās silvās dēnsās, ferās saevās quārum vestīgia vident, montēs altōs timent. Sī fortēs erimus, deī ipsī nōbis viam salūtis dēmōnstrābunt. Ille sōl, istī oculī calamitātēs nostrās vidērunt. Itaque nōmen illīus reī pūblicae Rōmānae nōn sōlum nōbis, sed etiam omnibus hominibus quī lībertātem amant, est invīsum. Ad arma vōs vocō. Exercēte istam prīstinam virtūtem et vincētis."


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

299. Horatius Cocles III




Mox, ubi parva pars pontis mānsit, Horātius iussit comitēs discēdere et sōlus mīrā cōnstantiā impetum illīus tōtīus exercitūs sustinēbat. Dēnique magnō fragōre pōns in flūmen dēcidit. Tum vērō Horātius tergum vertit et armātus in aquās dēsiluit. In eum hostēs multa tēla iēcērunt; incolumis autem per fluctūs ad alteram rīpam trānāvit. Eī propter tantās rēs gestās populus Rōmānus nōn sōlum alia magna praemia dedit sed etiam statum Horātī in locō pūblicō posuit.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.