Gēns Amāzonum dīcitur omnīnō ex mulieribus fuisse. Hae cum virīs proelium committere nōn verēbantur. Hippolytē, Amāzonum rēgīna, balteum habuit pulcherrimum. Hunc balteum possidēre fīlia Eurystheī vehementer cupiēbat. Itaque Eurystheus iussit Herculem impetum in Amāzonēs facere.
Ille multīs cum cōpiīs nāvem cōnscendit et paucīs diēbus in Amāzonum fīnīs pervēnit, ac balteum postulāvit. Eum trādere ipsa Hippolytē quidem cupīvit; reliquīs tamen Amāzonibus persuādēre nōn potuit. Postrīdiē Herculēs proelium commīsit. Multās hōrās utrimque quam fortissimē pugnātum est. Dēnique tamen mulierēs terga vertērunt et fugā salūtem petiērunt. Multae autem captae sunt, in quō numerō erat ipsa Hippolytē. Herculēs postquam balteum accēpit, omnibus captīvīs lībertātem dedit.
(image)
TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment