Thursday, May 5, 2011

D'Ooge: Latin for Beginners, Part 2


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

The readings in D'Ooge come in two parts: the first part, up through Lesson 40, is listed on a separate index page here. The second part, containing the Labors of Hercules and the Story of a Roman Boy, is listed below:

53. Hercules Infans

54a. Hercules et Minyae

54b. Hercules et Scelus Eius

55a. Hercules et Leo I

55b. Hercules et Leo II

56. Hercules et Hydra

57a. Hercules et Cervus

57b. Hercules et Aper

58a. Hercules et Stabulum

58b. Aves Stymphalides

59a. Taurus Cretensis

59b. Diomedis Equi

60a. Hippolyte, Amazonum Regina

60b. Hercules et Cerberus


60b. Hercules et Cerberus




Iamque ūnus modo ē duodecim labōribus relinquēbātur sed inter omnīs hic erat difficillimus. Iussus est enim canem Cerberum ex Orcō in lūcem trahere. Ex Orcō autem nēmō anteā reverterat. Praetereā Cerberus erat mōnstrum maximē horribile et tria capita habēbat. Herculēs postquam imperia Eurystheī accēpit, statim profectus est et in Orcum dēscendit. Ibi vērō nōn sine summō perīculō Cerberum manibus rapuit et ingentī cum labōre ex Orcō in lūcem et ad urbem Eurystheī trāxit.

Sīc duodecim labōrēs illī intrā duodecim annōs cōnfecti sunt. Dēmum post longam vītam Herculēs ā deīs receptus est et Iuppiter fīliō suō dedit immortālitātem.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

60a. Hippolyte, Amazonum Regina




Gēns Amāzonum dīcitur omnīnō ex mulieribus fuisse. Hae cum virīs proelium committere nōn verēbantur. Hippolytē, Amāzonum rēgīna, balteum habuit pulcherrimum. Hunc balteum possidēre fīlia Eurystheī vehementer cupiēbat. Itaque Eurystheus iussit Herculem impetum in Amāzonēs facere.

Ille multīs cum cōpiīs nāvem cōnscendit et paucīs diēbus in Amāzonum fīnīs pervēnit, ac balteum postulāvit. Eum trādere ipsa Hippolytē quidem cupīvit; reliquīs tamen Amāzonibus persuādēre nōn potuit. Postrīdiē Herculēs proelium commīsit. Multās hōrās utrimque quam fortissimē pugnātum est. Dēnique tamen mulierēs terga vertērunt et fugā salūtem petiērunt. Multae autem captae sunt, in quō numerō erat ipsa Hippolytē. Herculēs postquam balteum accēpit, omnibus captīvīs lībertātem dedit.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

59b. Diomedis Equi




Postquam ex īnsulā Crētā domum pervēnit, Herculēs ab Eurystheō in Thrāciam missus est. Ibi Diomēdēs quīdam, vir saevissimus, rēgnum obtinēbat et omnīs ā fīnibus suīs prohibēbat. Herculēs iussus erat equōs Diomēdis rapere et ad Eurystheum dūcere.

Hī autem equī hominēs miserrimōs dēvorābant dē quibus rēx supplicium sūmere cupiēbat. Herculēs ubi pervēnit, prīmum equōs ā rēge postulāvit, sed rēx eōs dēdere recūsāvit. Deinde ille īrā commōtus rēgem occīdit et corpus eius equīs trādidit. Itaque is quī anteā multōs necāverat, ipse eōdem suppliciō necātus est. Et equī, nūper saevissima animālia, postquam dominī suī corpus dēvorāvērunt, mānsuētī erant.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

59a. Taurus Cretensis




Tum Eurystheus iussit Herculem portāre vīvum ex īnsulā Crētā taurum quendam saevissimum. Ille igitur nāvem cōnscendit--nam ventus erat idōneus--atque statim solvit. Postquam trīduum nāvigāvit, incolumis īnsulae adpropinquāvit. Deinde, postquam omnia parāta sunt, contendit ad eam regiōnem quam taurus vexābat. Mox taurum vīdit ac sine ūllō metū cornua eius corripuit. Tum ingentī labōre mōnstrum ad nāvem trāxit atque cum hāc praedā ex īnsulā discessit.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

58b. Aves Stymphalides




Post paucōs diēs Herculēs ad oppidum Stymphālum iter fēcit; nam Eurystheus iusserat eum avīs Stymphālidēs occīdere. Hae avēs rōstra ferrea habēbant et hominēs miserōs dēvorābant. Ille, postquam ad locum pervēnit, lacum vīdit in quō avēs incolēbant. Nullō tamen modō Herculēs avibus adpropinquāre potuit; lacus enim nōn ex aquā sed ē līmō cōnstitit. Dēnique autem avēs dē aliquā causā perterritae in aurās volāvērunt et magna pars eārum sagittīs Herculis occīsa est.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

Wednesday, May 4, 2011

58a. Hercules et Stabulum




Deinde Eurystheus Herculī hunc labōrem multō graviōrem imperāvit. Augēās quīdam, quī illō tempore rēgnum Ēlidis obtinēbat, tria mīlia boum habēbat. Hī ingentī stabulō continēbantur. Hoc stabulum, quod per trīgintā annōs nōn pūrgātum erat, Herculēs intrā spatium ūnīus diēī pūrgāre iussus est.

llle negōtium alacriter suscēpit, et prīmum labōre gravissimō maximam fossam fōdit per quam flūminis aquam de montibus ad mūrum stabulī dūxit. Tum partem parvam mūrī dēlēvit et aquam in stabulum immīsit. Hōc modō fīnem operis fēcit ūnō diē facillimē.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

57b. Hercules et Aper




Tum vērō iussus est Herculēs aprum quendam capere quī illō tempore agrōs Erymanthiōs vāstābat et hominēs illīus locī magnopere perterrēbat. Herculēs laetē negōtium suscēpit et in Arcadiam celeriter sē recēpit. Ibi mox aprum repperit. Ille autem, simul atque Herculem vīdit, statim quam celerrimē fūgit et metū perterritus in fossam altam sēsē abdidit. Herculēs tamen summā cum difficultāte eum extrāxit, nec aper ūllō modō sēsē līberāre potuit, et vīvus ad Eurystheum portātus est.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

57a. Hercules et Cervus




Postquam Eurystheō mors Hydrae nūntiāta est, summus terror animum eius occupāvit. Itaque iussit Herculem capere et ad sē reportāre cervum quendam; nam minimē cupīvit tantum virum in rēgnō suō tenēre. Hic autem cervus dīcēbātur aurea cornua et pedēs multō celeriōrēs ventō habēre.

Prīmum Herculēs vestīgia animālis petīvit, deinde, ubi cervum ipsum vīdit, omnibus vīribus currere incēpit. Per plūrimōs diēs contendit nec noctū cessāvit. Dēnique postquam per tōtum annum cucurrerat--ita dīcitur--cervum iam dēfessum cēpit et ad Eurystheum portāvit.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

56. Hercules et Hydra




Deinde Herculēs ab Eurystheō iussus est Hydram occīdere. Itaque cum amicō Iolāō contendit ad palūdem Lernaeam ubi Hydra incolēbat. Hoc autem mōnstrum erat serpēns ingēns quae novem capita habēbat. Mox is mōnstrum repperit et summō cum perīculō collum eius sinistrā manū rapuit et tenuit. Tum dextrā manū capita novem abscīdere incēpit, sed frūstrā labōrābat, quod quotiēns hoc fēcerat totiēns alia nova capita vidēbat.

Quod ubi vīdit, statuit capita ignī cremāre. Hōc modō octō capita dēlēvit, sed extrēmum caput vulnerārī nōn potuit, quod erat immortāle. Itaque illud sub ingentī saxō Herculēs posuit et ita victōriam reportāvit.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

55b. Hercules et Leo II




Tum in silvās in quibus leō habitābat statim iter fēcit. Mox feram vīdit et plūrīs impetūs fēcit; frūstrā tamen, quod neque sagittīs neque ūllō aliō tēlō mōnstrum vulnerāre potuit. Dēnique Herculēs saevum leōnem suīs ingentibus bracchiīs rapuit et faucīs eius omnibus vīribus compressit. Hōc modō brevī tempore eum interfēcit.

Tum corpus leōnis ad oppidum in umerīs reportāvit et pellem posteā prō veste gerēbat. Omnēs autem quī eam regiōnem incolēbant, ubi fāmam dē morte leōnis ingentis accēpērunt, erant laetissimī et Herculem laudābant verbīs amplissimīs.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

55a. Hercules et Leo I




Itaque Herculēs Pȳthiae tōtam rem dēmōnstrāvit nec scelus suum abdidit. Ubi iam Herculēs fīnem fēcit, Pȳthia iussit eum ad urbem Tīryntha discēdere et ibi rēgī Eurystheō sēsē committere. Quae ubi audīvit, Herculēs ad illam urbem statim contendit et Eurystheō sē in servitūtem trādidit et dīxit, "Quid prīmum, Ō rēx, mē facere iubēs?"

Eurystheus, qui perterrēbātur vī et corpore ingentī Herculis et eum occīdī studēbat, ita respondit: "Audī, Herculēs! Multa mīra nārrantur dē leōne saevissimō quī hōc tempore in valle Nemaeā omnia vāstat. Iubeō tē, virōrum omnium fortissimum, illō mōnstrō hominēs līberāre." Haec verba Herculī maximē placuērunt. "Properābō," inquit, "et pārēbō imperiō tuō."


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

54b. Hercules et Scelus Eius




Post hoc proelium Creōn rēx, tantā victoriā laetus, fīliam suam Herculī in mātrimōnium dedit. Thēbīs Herculēs cum uxōre suā diū vīvēbat et ab omnibus magnopere amābātur; sed post multōs annōs subitō in furōrem incidit et ipse suā manū līberōs suōs interfēcit.

Post breve tempus ad sānitātem reductus tantum scelus expiāre cupiēbat et cōnstituit ad ōrāculum Delphicum iter facere. Hoc autem ōrāculum erat omnium clārissimum. Ibi sedēbat fēmina quaedam quae Pȳthia appellābātur. Ea cōnsilium dabat iīs quī ad ōrāculum veniēbant.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

54a. Hercules et Minyae




Herculēs ā puerō corpus suum gravissimīs et difficillimīs labōribus exercēbat et hōc modō vīrēs suās cōnfirmāvit. Iam adulēscēns Thēbīs habitābat. Ibi Creōn quīdam erat rēx.

Minyae, gēns validissima, erant fīnitimī Thēbānīs, et, quia ōlim Thēbānōs vīcerant, quotannīs lēgātōs mittēbant et vectīgal postulābant. Herculēs autem cōnstituit cīvīs suōs hōc vectīgālī līberāre et dīxit rēgī, "Dā mihi exercitum tuum et ego hōs superbōs hostīs superābō." Hanc condiciōnem rēx nōn rēcūsāvit, et Herculēs nūntiōs in omnīs partīs dīmīsit et cōpiās coēgit.

Tum tempore opportūnissimō proelium cum Minyīs commīsit. Diū pugnātum est, sed dēnique illī impetum Thēbānōrum sustinēre nōn potuērunt et terga vertērunt fugamque cēpērunt.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.