Mārcus. Quis est vir, Cornēlī, cum puerō parvō? Estne Rōmānus et līber?
Cornēlius. Rōmānus nōn est, Mārce. Is vir est servus et eius domicilium est in silvīs Galliae.
M. Estne puer fīlius eius servī an alterīus?
C. Neutrīus fīlius est puer. Is est fīlius lēgātī Sextī.
M. Quō puer cum eō servō properat?
C. Is cum servō properat ad lātōs Sextī agrōs. Tōtum frūmentum est iam mātūrum et magnus servōrum numerus in Italiae agrīs labōrat.
M. Agricolaene sunt Gallī et patriae suae agrōs arant?
C. Nōn agricolae sunt. Bellum amant Gallī, nōn agrī cultūram. Apud eōs virī pugnant et fēminae auxiliō līberōrum agrōs arant parantque cibum.
M. Magister noster puerīs puellīsque grātās Gallōrum fābulās saepe nārrat et laudat eōs saepe.
C. Mala est fortūna eōrum et saepe miserī servī multīs cum lacrimīs patriam suam dēsīderant.
(image: servi Romani)
TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment