Perseus semper proeliō studēbat et respondit, "Verba tua sunt maximē grāta," et laetus arma sua magica parāvit.
Subitō mōnstrum vidētur; celeriter per aquam properat et Andromedae adpropinquat. Eius amīcī longē absunt et misera puella est sōla. Perseus autem sine morā super aquam volāvit. Subitō dēscendit et dūrō gladiō saevum mōnstrum graviter vulnerāvit.
Diū pugnātur, diū proelium est dubium. Dēnique autem Perseus mōnstrum interfēcit et victōriam reportāvit. Tum ad saxum vēnit et Andromedam līberāvit et eam ad Cēpheum dūxit.
Is, nūper miser, nunc laetus, ita dīxit: "Tuō auxiliō, mī amīce, cāra fīlia mea est lībera; tua est Andromeda." Diū Perseus cum Andromedā ibi habitābat et magnopere ā tōtō populō amābatur.
(image)
TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment