Monday, April 25, 2011

136-140. Niobe et Filii Eius




Niobē, rēgīna Thēbānōrum, erat pulchra fēmina sed superba. Erat superba nōn sōlum fōrmā suā marītīque potentiā sed etiam magnō līberōrum numerō. Nam habēbat septem fīliōs et septem fīliās. Sed ea superbia erat rēgīnae causa magnae trīstitiae et līberīs causa dūrae poenae.

Apollō et Diāna erat līberī Lātōnae. Iīs Thēbāni sacra crēbra parābant. Oppidānī amābant Lātōnam et līberōs eius. Id superbae rēgīnae erat molestum. "Cūr," inquit, "Lātōnae et līberīs sacra parātis? Duōs līberōs habet Lātōna; quattuordecim habeō ego. Ubi sunt mea sacra?"

Lātōna, iīs verbīs īrāta, līberōs suōs vocat. Ad eam volant Apollō Diānaque et sagittīs suīs miserōs līberōs rēgīnae superbae dēlent. Niobē, nūper laeta, nunc misera, sedet apud līberōs interfectōs et cum perpetuīs lacrimīs eōs dēsīderat.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment