Sunday, April 24, 2011

96. Marcus et Cornelius




Cornēlius. Ubi est, Mārce, fīlius tuus? Estne in pulchrā terrā Italiā?
Mārcus. Nōn est, Cornēlī, in Italiā. Ad fluvium Rhēnum properat cum cōpiīs Rōmānīs quia est fāma novī bellī cum Germānīs. Līber Germāniae populus Rōmānōs nōn amat.
C. Estne fīlius tuus cōpiārum Rōmānārum lēgātus?
M. Lēgātus nōn est, sed est apud legiōnāriōs.
C. Quae arma portat?
M. Scūtum magnum et lōrīcam dūram et galeam pulchram portat.
C. Quae tēla portat?
M. Gladium et pīlum longum portat.
C. Amatne lēgātus fīlium tuum?
M. Amat, et saepe fīliō meō praemia pulchra et praedam multam dat.
C. Ubi est terra Germānōrum?
M. Gerra Germānōrum, Cornēlī, est fīnitima Rhēnō, fluviō magnō et altō.

TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment