Sextus. Ubi es, Mārce? Ubi est Quīntus? Ubi estis, amīci?
Mārcus. Cum Quīntō, Sexte, in silvā sum. Nōn sōlī sumus; sunt in silvā multī aliī puerī.
S. Nunc laetus es, sed nūper nōn laetus erās. Cūr miser erās?
M. Miser eram quia amīcī meī erant in aliō vīcō et eram sōlus. Nunc sum apud sociōs meōs. Nunc laetī sumus et erimus.
S. Erātisne in lūdō hodiē?
M. Hodiē nōn erāmus in lūdō, quod magister erat aeger.
S. Eritisne mox in lūdo?
M. Amīcī meī ibi erunt, sed ego nōn erō.
S. Cūr nōn ibi eris? Magister, saepe īrātus, inopiam tuam studī dīligentiaeque nōn laudat.
M. Nūper aeger eram et nunc īnfirmus sum.
(image)
TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment