Tuesday, April 26, 2011

258. Romani et Hostium Urbs




Ōlim peditēs Rōmānī cum equitibus vēlōcibus in hostium urbem iter faciēbant. Ubi nōn longē āfuērunt, rapuērunt agricolam, quī eīs viam brevem et facilem dēmōnstrāvit. Iam Rōmānī moenia alta, turrīs validās aliaque opera urbis vidēre poterant. In moenibus stābant multī prīncipēs.

Prīncipēs ubi vidērunt Rōmānōs, iussērunt cīvīs lapidēs aliaque tēla dē mūrīs iacere. Tum mīlitēs fortēs continērī ā proeliō nōn poterant et ācer imperātor signum tubā darī iussit. Summā vī omnēs properāvērunt.

Imperātor Sextō lēgātō impedīmenta omnia mandāvit. Sextus impedīmenta in summō colle conlocāvit. Grave et ācre erat proelium, sed hostēs nōn parēs Rōmānīs erant. Aliī interfectī, aliī captī sunt. Apud captīvōs erant māter sororque rēgis. Paucī Rōmānōrum ab hostibus vulernātī sunt. Secundum proelium Rōmānīs erat grātum. Fortūna fortibus semper favet.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment