Mārcus. Ubi fuistis, Tite et Quīnte?
Titus. Ego in meō lūdō fuī et Quīntus in suō lūdō fuit. Bonī puerī fuimus. Fuitne Sextus in vīcō hodiē?
M. Fuit. Nūper per agrōs proximōs fluviō properābat. Ibi is et Cornēlius habent nāvigium.
T. Nāvigium dīcis? Aliī nārrā eam fābulam!
M. Vērō, pulchrum et novum nāvigium!
Quīntus. Cuius pecūniā Sextus et Cornēlius id nāvigium parant? Quis iīs pecūniam dat?
M. Amīcī Cornēlī multum habent aurum et puer pecūniā nōn eget.
T. Quō puerī nāvigābunt? Nāvigābuntne longē ā terrā?
M. Dubia sunt cōnsilia eōrum. Sed hodiē, crēdo, sī ventus erit idōneus, ad maximam īnsulam nāvigābunt. Iam anteā ibi fuērunt. Tum autem ventus erat perfidus et puerī magnō in perīculō erant.
Q. Aqua ventō commōta est inimīca nautīs semper, et saepe perfidus ventus nāvigia rapit, agit, dēletque. Iī puerī, sī nōn fuerint maximē attentī, īrātā aquā et validō ventō superābuntur et ita interficientur.
(image)
TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment