Monday, April 25, 2011

146-150. Cornelia et Ornamenta Eius




Apud antīquās dominās, Cornēlia, Āfricānī fīlia, erat maximē clāra. Fīliī eius erant Tiberius Gracchus et Gāius Gracchus. Iī puerī cum Cornēliā in oppidō Rōmā, clārō Italiae oppidō, habitābant. Ibi eōs cūrābat Cornēlia et ibi magnō cum studiō eōs docēbat. Bona fēmina erat Cornēlia et bonam disciplīnam maximē amābat.

Proximum domiciliō Cornēliae erat pulchrae Campānae domicilium. Campāna erat superba nōn sōlum fōrmā suā sed maximē ōrnāmentīs suīs. Ea laudābat semper. "Habēsne tū ūlla ōrnāmenta, Cornēlia?" inquit. "Ubi sunt tua ōrnāmenta?"

Deinde Cornēlia fīliōs suōs Tiberium et Gāium vocat. "Puerī meī," inquit, "sunt mea ōrnāmenta. Nam bonī līberī sunt semper bonae fēminae ōrnāmenta maximē clāra."


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment